Charter Document - 02173349
Charter Number: | 02173349 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1055 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Victor episcopus servus servorum Dei dilectissimo filio Hugoni abbati monasterii quod dicitur Cluniacum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum in comitatu Matisconensi situm et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum Desiderium quod religiosorum prepositorum et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum Et quoties in sue utilitatis commodum nostrum assensum et solite apostolice auctoritatis exposcitur presidium ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire et ratum pro integra securitate solidare ut ex hoc nobis quoque potissimum premium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur Et ideo quia postulasti a nobis ut prefatum monasterium apostolice auctoritatis serie muniremus et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus et absque omni jugo seu ditione cujuscunque persone con stabilire nostri privilegii pagina corroboremus Propterea tuis flexi precibus per hujus nostre auctoritatis privilegium statuentes decernimus ut cuncta loca et monasteria ad supradictum Cluniense cenobium pertinentia que ab aliquibus fidelissimis Christianis regibus episcopis ducibus seu principibus eidem loco concessa sunt et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita sunt Bernone videlicet Odone atque Aymardo et beate recordationis sancto Maiolo et sancto Odilone predecessoribus tuis vel quecunque ad eumdem locum pertinere videntur absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere et per te universi successores tui in perpetuum Hoc est ipsum Cluniense cenobium a potentissimo olim duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci et in aliis regionibus positis ad ipsum locum pertinentibus In comitatu videlicet Matisconensi cellam in honore sancti Martini sacratam ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam villas etiam Covinias cum ecclesia Solestriacum villam cum ecclesia Escutiolas cum ecclesia Galliniacum cum ecclesia Rufiacum cum ecclesia Masilias cum ecclesia Clairmanum Barjeserenam villam Curtilias villam Petroniacum Arpasiocum Darboniacum Besurniacum ecclesia Sancte Columbe Vitreziam Burguliensem villam ecclesiam Sancti Laurentii Castrum Lurdonum Blanuscum villam nomine Cottam monasterium etiam quod vocatur Catus Locus cum omnibus ad se pertinentibus ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus que ibi aspicere videntur cellam quoque in honore Sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis ecclesias etiam et terras que juxta illam sunt pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulfi Eguirandam quoque curtem cum ecclesia Sancti Andree apostoli et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis omnes quoque ecclesias et terras seu omnia que supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu In comitatu vero Cabilonensi cellam de Bellomonte in honore sancte Marie constructam cum omnibus que ad ipsam aspicere videntur curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis et omnes ecclesias et terras et quecunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis appendiciis vel pertinentiis In episcopatu vero Augustodunensi cellam Ojadellis constructam in honore sancte Dei Genitricis cum omnibus suis appendiciis illas etiam ecclesias et terras quas Teotardus clericus contulit jam dicto Cluniensi cenobio Confirmamus autem et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Walterius Augustodunensis Ecclesie episcopus de monasterio quod dicitur Magabrense ad suam ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus Marciniacum cum omnibus suis pertinentiis sicut frater tuus Gauffredus sancto Petro et tibi dedit Ecclesiam de Varennis sicut Artaldus dedit cum omnibus suis pertinentiis omnesque ecclesias et terras et quecunque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu In territorio vero Divionensi curtem Gluriacum cum omnibus suis pertinentiis cellam sanctorum martyrum Cosme et Damiani et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis in suburbio Cabilonensi In comitatu quoque Arvernensi Silviniacum monasterium ubi tui predecessores sanctus Maiolus et sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eum pertinentibus Et cellam que vocatur Firmitas cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus Cellam quoque que vocatur Scuriolas Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii dicatam in villa que dicitur Langiacus Et cellulam que vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam Curtem etiam quam vocant in Frigido Monte Monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sancte Dei Genitricis cum curte Lipsiaco et cum omnibus suis appendiciis Ecclesiam que vocatur Marengum cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis Cellulam quoque juxta positam in ipso comitatu sitam in honore sancte Dei Genitricis sacratam que vocatur ad Montes Monasterium autem Celcinianense cum ecclesiis villis et terris Carniacum videlicet Burnunculum Abolniacum Ginniacum Cardonetum et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum Celcinianense monasterium pertinentibus Cellam quoque in ipso comitatu sitam ubi requiescit sanctus Florus quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus Mansiones quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supradictum locum monasterium etiam quod dicitur Volta in honore sancte crucis consecratum sicut predecessor tuus Odilo in predio parentum suorum construxit cum omnibus suis pertinentiis Cellam etiam Reiliacum cum curte et omnibus ad eum pertinentibus cellam etiam in honore sancte Marie consecratam que vocatur ad Pentem Omnes quoque ecclesias et terras seu quecunque videtur supradictus locus Cluniacus possidere in jam dicto comitatu In episcopatu etiam Nivernensi cellam que dicitur Sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis Ecclesiam etiam que dicitur Superciaco quam Frotimundus dedit cum omnibus suis pertinentiis In episcopatu etiam Vivariensi cellam Mizoscum cum omnibus que ibi aspiciunt Cellam de Rumpono monte cellam ad Fontes cellam Rioms cum omnibus que habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto episcopatu In episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dicatum super ripam Rhodani situm cum castro Colonellas et curte Tulleta cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis In Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi constructam In episcopatu Arausico cellam in Podio Odoleno Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructam cum omnibus pertinentibus ad eum In Vapicensi episcopatu cellam in honore sancti Andree constructam jam dicto Cluniacensi cenobio concessam a Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis Ganagobiense quoque monasteriolum et curtem Valentiolam et omnia que videtur supra dictus locus Cluniacus tenere et quod debet habere videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem atque de villa et castro Sarrianis et de omnibus que in patria que vocatur Provincia habet In Valentinensi episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villa que dicitur Ales et in Montesio Monasterium Sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus appendiciis vel pertinentiis suis et omnia que videtur habere ipse locus in illo episcopatu In episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum cum cella que dicitur Causella et villa que vocatur Bracost et villa que dicitur Insula cum omnibus ecclesiis villis et terris que videtur habere jam dictus locus in nominato episcopatu In episcopatu Lugdunensi cellam beate Marie que dicitur Taluzatis Cellam Poliacum et cellulam Arthedunum cellam quoque Ambertensem cum ecclesiis villis et terris ad ipsam pertinentibus Cellam quoque Saviniacum et curtem Ambariacum et ecclesiam Sancti Andreoli et ecclesiam que vocatur Adoratorium curtem de Romanis cellam Cavariacum cellulam Luviniacum villam Tusciacum Omnes quoque ecclesias villas et terras que Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit cum omnibus que videtur [tenere] supradictus locus in jam dicto episcopatu Monasterium vero Peterniacum ab Adeleide imperatrice Augusta constructum et a Conrado rege et filio suo Rodulpho rege eidem Cluniensi cenobio per precepta regalia traditum cum omnibus que videtur habere in Burgundia et cum omnibus que ipsi monasterio in Alsatia dederunt imperatores Augusti Ottones Monasterium quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi cenobio et tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum Confirmamus et corroboramus etiam nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Hugo Genevensis Ecclesie episcopus laudante et consentiente Rodulpho rege et domina Adeleide imperatrice de ecclesia Sancti Victoris martyris cum omnibus ad ipsam pertinentibus Hec omnia supra scripta loca et monasteria cum cellis ecclesiis curribus villis villulis servis et ancillis silvis vineis campis pratis aquis aquarumve decursibus et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus ipsi loco Cluniensi tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum ita ut nullus dux neque episcopus neque aliquis princeps neque quelibet magna parvaque persona de prefatis omnibus rebus et decimis que inibi pertinere videntur audeat molestare vel inquietare Necnon sub divini judicii promulgatione et forte contestatione confirmatione et anathematis interdictione corroborantes decernimus ut nullus episcopus seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili cenobio pro aliqua ordinatione seu consecratione ecclesie presbyterorum vel diaconorum missarumque celebratione nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit venire ad agendum presumat sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit Abbates namque qui consecrandi erunt de ipsa congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur et ad eos consecrandos quemcunque voluerint episcopum advocent Quascunque vero terras nunc tenes et quas tu tuique successores acquirere potueritis in perpetuum possidendas concedimus vobis Si quis autem temerario ausu [quod fieri non credimus] contra hujus nostre apostolice confirmationis seriem venire aut agere tentaverit sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in eternum ignem concremandum simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit benedictionis gratiam et vitam eternam a Domino consequatur Bene valete Datum III Idus Junias per manus Hildebrandi cardinalis subdiaconi sancte apostolice sedis anno primo domni Victoris secundi pape indictione nona