Charter Document - 02173347
Charter Number: | 02173347 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1054 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divinis decretis humana temeritas prejudicium facere non debet Prejudicium etenim fit cum pro bonis mala redduntur bona siquidem cuncta divina largitas nobis habunde presentat Que si non equalia et ut dignum est tamen a suo plasmate cui omnia contulit pro multis non dedignatur recipere breviora Quo exemplo si non ut decet tamen juxta capacitatem mei intellectus ego Gaufredus aliqua ex parte percitus donationem facio Deo apostolorumque principi beato Petro in cujus honore et reverentia Cluniacum constat edificatum esse cenobium cui domnus Hugo noster germanus preesse videtur aliquam partem ex rebus meis que site sunt in pago Augustudinensi et in villa que vocatur Martiniacus ecclesiam scilicet quam pro redemptione peccaminum meorum ab ipsis fundamentis edificare cupio in perpetuum trado necnon tres meas condeminas atque boscum meum simulque pratum terramque totam cultam et incultam quam ibi videor habere dominicam Hanc donationem dono Deo supradictoque loco pro remedio anime mee et parentum meorum annuente comite Tetbaldo fratribusque meis Andrea et Dalmatio cunctisque meis fidelibus astipulantibus