Charter Document - 02173345

Charter Document - 02173345


Charter Number: 02173345
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1054
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quisquis desiderat heres effici illius terre de qua dicit Psalmista Credo videre bona Domini in terra viventium hanc terram quam pedibus calcamus et vermes hereditant non dubitet dare pro salute anime sue Deo pauperibusque Christi pro amore factis ut una cum eis gaudiis supernis perfrui valeant dicente Domino Venite benedicti [] Quapropter notum sit cunctis fidelibus quod ego Osbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum quicquid alodi habeo in villa Genebrensi Est autem via publica super ipsam terram et decurrens rivulus subtus Hanc vero cartam firmaverunt fratres ejus Abo et Walterius et Durannus presbiter et Wido rusticus et Constabulus Facta est hec carta anno MLIIII Dominice incarnationis regnante Henrico rege Francorum