Charter Document - 02173342
| Charter Number: | 02173342 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Renunciation |
| Date: | 1050 - 1065 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam et futuris quod quidam miles nomine Wichardus de Mintiaco werpivit omnem querelam quam habebat contra servos et ancillas sive franchos Sancti Petri ut ipse nec alius quisquam homo per se ullam calumpniam atque querimoniam amplius contra eas habeat Hanc autem werpitionem fecit Domino Deo et sancto Petro pro remedio anime sue et omnium parentum suorum coram domno Gunterio priore Cluniacensi et aliis senioribus et coram domno Gauffredo comiti Matisconensi civitate et coram aliis nobilibus viris quorum nomina hec sunt Accepit autem pro hanc werpitionem centum solidatas valentes ut hec verpitio firma et stabilis permaneat
