Charter Document - 02173333
Charter Number: | 02173333 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1050 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quod ratum atque inconcussum permanere optamus et quod quis arte aliqua vel labore adquirit ad posterorum noticiam scripto tradendum est immo testes et fideijussores in manu juditiarie potestatis addendi sunt Quoniam si forte prosapia aliqua aliquando facta predecessorum suorum evertere cupiens successerit prius reddat fiscum judici et sic res quam vendicare sibi volebat inmobilis consistat Igitur notum sit cunctis fidelibus christianis presentibus et futuris quod quidam duo fratres Wigo videlicet et Rotbertus contrariabant quandam terram monachis de Cluniaco que dicitur nomine vulgari Jobcis que est sita in pago Matisconensi huic contrarietati obsistentes predicti monachi querelis frequentissimis evicerunt Tandem enim presentantes se in quodam placito ob hanc causam precipue adunato ad Sanctum Romanum ad Ansellam videlicet domnus Hugo tunc prior nunc abbas Walo quoque et Tetfredus monachi in presentia domni Alinardi archiepiscopi ob hujusmodi placiti evocati disceptaturi conveniunt Tandem igitur diuturna disceptatione convictis supranominatis duobus fratribus Joceranno de Basinens et Arberto de Franchilens placitum portantibus vuerpiverunt supradictam terram accepto ibidem in ipso placito uno caballo optimo valente C solidorum et uno mulo ejusdem precii Et ita difinierunt omnem querimoniam et vuerpierunt omnem querelam adversum predictos monachos ut neque ipsi neque aliquis ex eorum heredibus vel proheredibus ullo modo de hac causa calumpniam aliquam vel molestiam removeat Quod qui fecerit eterne subjaceat maledictioni nisi digne resipuerit Hoc tempore quando hec carta facta est tenebat castrum Berziacum Walterius clericus cui hec vuerpitio valde displicuit Humbertus prepositus fuit