Charter Document - 02173328

Charter Document - 02173328


Charter Number: 02173328
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quoniam teste Scriptura impossibile est ut humana fragilitas de peccato et in peccato concepta absque delicti admixtione concesse vite cursum transigat necessario nos quos propria conscientia accusat saltem post ruinam si quod est resurrectionis remedium inquirimus et quoniam eadem Scriptura dicit Redemptio anime viri proprie divitie consilium hoc salutis libenter amplectens ego Artaldus cum filio meo Hugone dimittimus jure quieto absque omni contradictione Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum molendinum quod Otto moriens donavit Dimittimus etiam simili modo ejusdem molendini adjacentia cuncta ab eodem Otto cum eodem molendino donata excepto feo Duranni quod datum non fuit sed sicut erat permansit Sed et consuetudines a Vualterio archidiacono in terra Sancti Petri inventas de quibus certa testimonia accepimus eodem modo remittimus nec aliquid in eis quod ab eo injuste illatum probatur [retinemus] Item quicquid requirere videmur in villa que Jusa dicitur vel curvatas vel aliud aliquid similiter totum relinquimus et omnia absque aliqua contradictione jure perpetuo possidenda contradimus