Charter Document - 02173327

Charter Document - 02173327


Charter Number: 02173327
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus cujusque ordinis quod ego Hugo de Longa Aqua filius Hacberti tradidi olim sancto Petro apud Cluniacum alodum meum de Boveio legali traditione post meum decessum reservato mihi in vita usu fructuario tradens eidem loco in vestituram ad presens unum mansum cum servo et ancilla Quoniam autem cogente necessitate compulsus sum denuo usum fructuarium ejusdem alodi in vadimonium cuidam Wittero tradere monachi prefati cenobii id pernoscentes predictum vadium redemerunt et omnem prelibatum alodum legali justicia me abstipulante sui juris esse fecerunt Quam eorum redemptionem et meam abstipulationem hac presenti carta coram testibus confirmo scilicetque jam dictum alodum de Boveio perpetuo esse amodo sub dicione monachorum Sancti Petri Cluniensis quicquid ibi possideo in sicco et viridi in pratis silvis terris cultis et incultis servis et ancillis hoc est medietatem trium partium ejusdem alodi et medietatem banni ipsius ville Hec vero sunt nomina servorum Wido cum uxore et duobus filiis Gohaldus cum uxore et filiis Hermannus Dodo Sigifredus cum uxore et duobus [infantibus] Humbertus cum duobus filiis Theodericus Leduidis cum duobus filiis Oda cum duobus filiis et reliqui qui ad ipsum alodum pertinent Ut autem hec nostra traditio rata permaneat in plenaria synodo aput Tullum coram Odelrico illius cenobii monacho hanc legendo firmavi et testibus roborandam tradidi Ego Hugo hujus traditionis dator signavi S Widrici S Tehilini