Charter Document - 02173324

Charter Document - 02173324


Charter Number: 02173324
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia convenientie que fuit inter domnum Gunterium Cluniacensem priorem et Vualterium Berziacensem Cum igitur idem Vualterius ferociter universa que juris Sancti Petri erant sibi vicinia devastaret diriperet atque male tractando frequentius depredaret multis modis conventus publice affabiliter et sepius secrete coercitus familiariter a supradicto loci preposito tandem ejus saluberrimis obtemperans et obsecundans monitis spopondit et pollicitus est omnem emendationem Tandiu ergo inter illos causa eadem ventilata est quatenus ante domni abbatis Hugonis presentiam venit et taliter cum illo et cum sibi subjectis senioribus in Cluniacensi capitulo publice finem fecit Easdem nempe querimonias et consuetudines quas pater illius Eldinus remisit et vuerpivit de servis et ancillis terris insuper cultis et incultis et quas ipse injuste violenter et fraudulenter requisierat in terra Sancti Petri sua spontanea voluntate ex toto dimisit et jam dicto patri junctis manibus se commendavit hac insuper sancto Petro sibi fidelitatem super sanctas juravit reliquias adstantibus et conlaudantibus suis parvulis duobus filiis Eldino atque Siguino quos etiam supradicto patri commendavit tali ratione ut cum ipsi ad intellegibilem etatem pervenerint simili modo sancto Petro et sibi fidelitatem jurent atque hec omnia que avus et pater eorum sua sana memoria vuerpiverunt ipsi inconvulsa rata fideliter et firmiter custodiant Ob hoc idem Vualterius accepit a senioribus suprafati loci trecentorum pretium solidorum Omnes etiam illos servos et ancillas quos post mortem patris sui requisiverat a senioribus Cluniacensibus vuerpivit taliter ut neque ipse neque ullus ex heredibus ejus in perpetuum audeant repetere Quod si quis presumpserit eterna morte et eterna maledictione feriantur nisi cito resipuerint et ad emendationem quam citius venerint Super hec omnia fecit talem convenientiam cum sepe nominatis senioribus ut si aliquis ex hominibus illorum sibi vel suis aliquam intulerit calumpniam vel molestiam nullam vindictam accipiat quousque se per spatium XL dierum proclamet Si infra hoc terminum non sibi justitiam fecerint tunc ipse per se talem vindictam sumat ut non plus accipiat se sciente quantum sua causa valuit et posthec omni tempore sue vite sicut Sancti Petri fidelis permaneat