Charter Document - 02173322
Charter Number: | 02173322 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1050 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f3v) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus quod ego Willelmus Aquitanorum dux comes autem Pictavorum reminiscens enormitatem peccatorum meorum suadente insuper matre mea et fidelibus meis dimitto et vuerpitionem facio Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum quod est constructum in honore eorum in quo domnus Hugo abbas magis prodesse [quam preesse] videtur de omnibus consuetudinibus quas requirebam in villa que dicitur Mogoni in terra Sancti Petri et Sancti Johannis Laudo etiam et confirmo omnia quicquid ibi Sancto Petro pater meus et mater mea dedit insuper quicquid ego dedi videlicet consuetudines trium quartarum et pascuarum de tota villa excepto hoc quod Sanctus Petrus Malliacensis ibi videtur habere et quod consuetudinarios comitis non recipiant nec suum habere propter hoc ut comes suam consuetudinem perdat Et si homines ville illius terras consuetudinarias comitis tenent comes suam consuetudinem non perdat sed in ipsa villa non requirat Consuetudines etiam quas requirebam in terram Sancti Pauli et Sancti Martini excepto quod si bellum ingruerit contra inimicos hoc non dimitto ut adjutorium mihi ferant Concessi etiam eis in supradicta villa Sancti Johannis ut ibi nullus habeat furnum nisi monachi et ut mercatum penitus destruatur Totum hoc facio pro remedio anime mee patris mei et matris mee et ut partem et societatem habeamus in elemosina ejusdem loci Si quis autem hec contradicere voluerit deinceps sit anathema maranetha in die Domini S Willelmi comitis qui hanc cartam fieri precepit S Agnetis matris ejus S Ermensendis uxoris ejus S Isemberti episcopi Pictaviensis S Willelmi episcopi Engolisme S Archimbaldi abbatis S Oldeberti comitis S Aymerici vicecomitis et fratris ejus Savarini S Ugoni vicecomitis S Willelmi vicecomitis et Calonis filii ejus S Maingaudi S Petri de Niort S Jocelini S Ademari S Ugo de Lizigniaco