Charter Document - 02173315

Charter Document - 02173315


Charter Number: 02173315
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum constet certissimum fore cunctis recta sapientibus quod videlicet omnis presentis seculi gloria sive ut verius dicatur vana et deceptoria fallacia tota transiet velut visio nocturna summa opere nitendum est ut abdicatis tenebris tendamus ad gaudia perennis claritatis quatinus illi valeamus grati et accepti fore qui nos transferre dignatus est in regnum filii claritatis sue satagendum enim est nobis ut concepto salubri consilio intra archana nostre mentis illisque que velut umbra recedunt relictis ea que sola veraciter ac singulariter semper persistencia dicenda sunt expetamus ne quod Deus avertat cum umbris si secuti fuerimus umbras transeamus Quid enim tam dignum quam ut des lutum et accipias aurum Quid tam letum quam ut relinquas exilium et adeas regnum Quid tam obtabile quam ut deseras hujus mundi carcerem et adquiras tibi celestis palacii amplitudinem Quid tam conveniens quam ut despecta funditus ista fumiganti vita in qua nobis nil extat certum et non solum annorum vel mensium set etiam ipsarum cunctis manet incertus numerus horarum ambiamus tota mente illam in qua certissimum habemus nos infinita longevitate annorum regnaturos cum Christo per secula seculorum Hec igitur ego Willelmus de Tierno mente versans simulque multitudinem peccatorum in quibus nunc usque sum deversatus lacrimoso corde considerans ratum duxi ut juxta Danielis consilium peccata mea elemosinis redimerem et quia a viriditate bone accionis heu pro dolor pene arui hestu secularium voluptatum illos saltem sustentarem quorum pia vita fructum affert bonarum jugiter virtutum eo quod a Christo velut lignum fructiferum sint plantati juxta fluenta sanctarum scripturarum Dum enim me sciam fecibus iniquitatum mearum inmersum cunctis pietatis expoliatum esse plumis illorum qui cunctarum mundi cupiditatum visco exuti assumunt pennas ut aquile et ad superna indeficienter evolant mentis contemplatione me confido ad regna celorum sustolli pennis Hujus ergo rei gratia dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo patrique domino meo domno Hugoni abbati [] senioribus meis fratribus Cluniacensibus quedam ex meis rebus ut ipsi deinceps ea jure perpetuo possideant et prout voluerint disponant Sunt vero hec in primis quicquid in ecclesia vel villa de Carmis in dominium habeo reditus videlicet vel consuetudines omnes et vicarias omnes ibi pertinentes quicumque illas habeat ut sicut ego usque nunc tenui ita deinceps ea seniores Cluniacenses teneant Dono etiam villam de Sivrac sicut eam tenebam et consuetudines et vicarias ibidem pertinentes similiter simili modo villam de Espentegni cum consuetudinibus et vicariis omnibus medietatem quoque de clauso de Venzac cum vicaria sua item quicquid habebam ad Sanctum Portianum de Borno cum vicariis et consuetudinibus et quantum una leuga tenet de silva de Borno in eo loco ubi ipsi monachi elegerint item quadraginta modios debitales de vino omni anno in Tiernensi pago et decem corvisia et unum semi modium de melle et quinquaginta rusticos cum consuetudinibus quas debebant et quinquaginta porcos totidemque multones Petrus de Artona Eldinus de Montalegra Petrus de Terzac isti sunt testes qui hoc viderunt et audierunt