Charter Document - 02173311
Charter Number: | 02173311 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego Girardus Blaviensis princeps pro salute anime mee patrisque mei Willelmi Freelandi aliorumque parentorum meorum do atque concedo Cluniacensi ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructe ac venerabili domno meo Hugoni Cluniacensium abbati ipsiusque successoribus omnia nervilia Aturricorum ad me pertinentia que michi apud Blaviam censualiter annuatim persolvuntur ut ea ex integro colligant atque in perpetuum possideant Si quis autem heredum vel successorum meorum hoc donum cassare presumpserit iram Dei incurrat et gladio beati Petri multatus male direpta conpulsus restituat Testes qui viderunt et audierunt Helias de Didona Helias prior Sancti Georgii Geraldus monachus Otbertus monachus Signum Girardi