Charter Document - 02173310
Charter Number: | 02173310 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Venerabili abbati ac totius religionis decore adornato patri H[ugoni] Cluniacensis senior Widricus Danobriensis et Gepa conjunx ejus atque ipsorum duo filii Balduinus et Rainbaldus devotum famulamen atque eterne felicitatis munus Inter spem metumque positi dum hanc labilem vitam agimus auxilio Dei consultuque suorum fidelium de salute anime aliquid pro posse disponere volumus quatenus in futuro remissionem delictorum et vitam perpetuam percipere mereamur Est nobis in predio proprio in villa que vulgo dicitur Magnus Vicus capella quedam in honore Christi martyris Christofori constructa quam procurat quidam monachus Walterius dictus asserens se vestre subjectionis esse per omnia Inibi Deo cooperante per merita predicti martyris plurima fiunt mirabilia Jam ibi contradidimus tantum arature terre quantum potest octo bobus ad arandum sufficere Dedi huic ecclesie unam salinam sedem et unam patellam uxorque mea unam patellam perpetuo jure et dabimus adhuc nostrique successores Non parum vobis videatur vestre damus ecclesie Cluniacensi annuatim festo sancti Andree carratam salis et si Deus rem multiplicaverit emendabimus et nos vobis in donis Oramus sanctitatem vestram ut prefatum locum velitis in vestra cura et in subjectione pro Dei amore suscipere ut per vos nomen Domini laudetur ubique Jam enim in prefato loco monachili a habitacula honeste sunt incepta que perficientur Deo annuente instanti cura Mittimus litteras nostra parte beatitudini vestre ut notificetis nobis quid super hoc velitis facere Nolumus enim usque pactionem ex hac re facere donec rescierimus si nos velitis in hac peticione exaudire Hoc sciat pietas vestra quoniam si vobis placuerit suscipere nullum jus seu advocationem nec ego nec posteritas nostra volumus retinere Alioquin si nolueritis consilium queremus in aliis locis sed libentius apud vos conversio esset nobis Valete semper