Charter Document - 02173306

Charter Document - 02173306


Charter Number: 02173306
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod ego Hugo de Berziaco dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo Cluniacensique monasterio cui preest pariter et prodest domnus abbas Hugo unum de servis meis nomine Girbertum ut ab hac die a mea et omnium meorum servitute liber et securus in servitio seniorum Cluniacensium maneat devotus Si quis autem hanc donationem aut ego ipse aut aliquis heres vel parens meus irritam facere voluerit anathema maranatha sit omnique maledictioni veteris et novi Testamenti subjaceat insuper et iram omnipotentis Dei incurrat nisi digna satisfactione peniteat Donum vero hoc stabile et inconvulsum maneat in perpetuum Hujus autem doni testes fuerunt Durannus de Sancta Maria Bernardus Rainuars Benedictus Pistor Norbertus Blanchez Constantius nepos Constantii Wido de Bagienes Hugo Gislebertus et super omnes hos monachi nonnulli super quos etiam Deus quem nichil latet