Charter Document - 02173305

Charter Document - 02173305


Charter Number: 02173305
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Notum sit omnibus futuris et presentibus quod ego Artaldus cognomento Boutes pro remedio anime mee et omnium parentum meorum vivorum et defunctorum dono Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio mansum mee proprietatis qui est situs in villa Livis cognominata ab omnibus hominibus liberum et quietum nullique hominum quicquam servitii debentem filiis meis Hugone et Bernardo consentientibus et factum laudantibus Hanc autem donationem facio in manu domni Hugonis abbatis ut ab hodierna die et deinceps ipse et ceteri rectores Cluniacensis ecclesie mansum cum omnibus ad ipsum pertinentibus quiete possideant teneant et quicquid facere voluerint licentiam habeant Factum est hoc donum apud Lordonum castrum presentibus prefatis filiis meis et laudantibus qui et testes hujus doni existunt Si quis hanc donationem calumniari vel infringere voluerit non obtineat quod requirit sed usque ad emendationem anathemati subjaceat et hoc donum nichilominus inconvulsum et stabile permaneat