Charter Document - 02173302
Charter Number: | 02173302 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sciant cuncti presentes et futuri quod ego Gauscerannus de Beresi in primis offero me ipsum Domino Deo ad serviendum ei sub habitu regulari in Cluniacensi monasterio cui preest venerabilis abbas domnus Hugo et de rebus meis hereditarie mihi a progenitoribus relictis eidem monasterio facio donationem ut peccatorum meorum merear remissionem et in proposito quod aggredior perseverantiam usque in finem laudantibus matre mea Walterio quoque et Bernardo fratribus meis et factum confirmantibus Dono ergo Deo et beatis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio medietatem de bosco de Moncel terram que est inter Broariam et Moncel prati ad Aguilun medietatem mansum de Moncels vercariam de eodem manso a via vetere usque ad aquam et usque ad pirum bruariarum omnium que sunt inter viam que dicitur Brunichildis et aliam viam terramque Sancte Marie medietatem ad la Sera Vela super Lancum posam unam item juxta terram quam tenet Hugo de Muncels posam unam item juxta terram Sancte Marie super Lancum posas II in Orgivals juxta condaminam Sancti Petri posam unam super Lancum juxta mansum de Givirunt petiolam unam juxta terram Sancte Marie subtus domum Uldrici Panperdut petiolam unam subtus pontem Sancti Petri juxta pratum fratrum meorum posam unam medietatem cundamine juxta plantum Pontii militis de Solongei usque ad fontem et usque ad salicem juxta pontem de Aguilun juxta terram Sancte Marie terre que adjacet medietatem plaustrum quod habebant illi de Beresi in Perronna cursum in bosco Fai et bosco Breza usque ad veterem viam ad opus rusticorum qui in terra ista habitant ad omnia sibi necessaria facienda cursum in Bruaria que est inter defensum de Muncels et Lai similiter et omnes Muncelenses terras ubicumque sitas cum silvis campis pratis aquis aquarumque decursibus exceptis his pratis et pratis que Vualterius pater meus suis dedit sororibus et filiabus Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non optineat quod requirit sed iram omnipotentis Dei et predictorum apostolorum incurrat nisi digne penitendo resipiscat et hec donatio firma et stabilis in perpetuum permaneat Hujus vero donationis testes sunt Wichardus et Bernardus fratres mei Landricus Grossus Gausfredus de Munzi Bertrannus de Ver Bernardus de Longei Hugo Bastart et Hubertus Ungrus