Charter Document - 02173301
Charter Number: | 02173301 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quia juxta veritatis sententiam hujus seculi divite fallaces sunt unicuique fideli christiano et maxime negociis secularibus implicato ut easdem divitias contempnendo et in melius transmutando illas que vere sunt et eterne valeant invenire Proinde ego Gaufredus miles nepos domni Ottonis quondam militis de Berziaco ista recogitans simulque ante occulos divine majestatis reum me de peccatis meis considerans dono omnipotenti Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniacensi cenobio cui domnus Hugo abba preesse pariter ac prodesse cernitur unum molendinum quod idem domnus Otto olim supradicto concesserat monasterio sed postea in jus sororis ejus matris scilicet mee dotis occasione devenerat Conventus itaque de hac re a domno Bernardo jam dicti loci camerario et a domno Humberto ejusdem ville decano accipiens ab eis loco muneris aliquantam peccuniam in manu ipsorum hoc donum feci laudavi pariter et confirmavi teste domno Hugone de Berziaco consobrino meo et Milone milite de Marziaco et aliis plurimis qui huic placito interfuerunt Si quis vero hoc donum calumpniatus fuerit anathema sit