Charter Document - 02173299
Charter Number: | 02173299 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Christi nomine Gausfredus miles de Cluniaco previdens hujus temporalis vite finem mihi jam jamque imminere multasque atque multimodas offensiones in illa more fragilitatis humane me contraxisse decrevi aliquid de his que in seculo videor jure possidere pro remedio anime mee et filiorum meorum omniumque antecessorum meorum Deo et sancto Cluniacensi cenobio relinquere omnia scilicet que communiter habere visus sum cum Cluniacensibus monachis in podio Rufiacensis ville in vineis scilicet nemoribus silvis terris cultis sive incultis et quicquid inter IIII vias publicas cum eis huc usque possedi in eodem manso preter illa duntaxat que juris mei proprie esse cernuntur ea fide et intentione ut nullus umquam mei generis vel posteritatis heres de his ausu temerario presumat contingere S Gausfredi S Wilenci filii ejus ac fratrum ipsius Dalmacii Bernardi Odulrici S Asterii nepotis ejus S Gausceranni Vetuli et fratris ejus