Charter Document - 02173293
Charter Number: | 02173293 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Ego Sivualdus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio anime mee terram sitam in comitatu Matisconensi in villa Monzaniaco hoc est curtilum unum cum vinea qui terminatur a mane terra Sancti Benedicti a meridie Sancti Andochii a sero et a certio via publica et in alio loco in ipsa villa vineas duas et omnia que ad ipsum curtilum aspiciunt usque ad inquirendum excepto quod sororibus meis donavi Et hoc facio tali tenore ut quandiu vixero teneam post meum autem discessum ad Sanctum Petrum perveniat S Sivualdi qui fieri et firmare rogavit S Eve matris ejus S Hugonis S Anscherici S Gausberti S Josmari S Petri