Charter Document - 02173284

Charter Document - 02173284


Charter Number: 02173284
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus Dei et sancte ecclesie fidelibus quod Wido pro redemptione anime sue et fratris sui Wilelmi et pro sepultura ejusdem dedit Deo et sancto Petro atque Paulo et senioribus Cluniensis cenobii de possessione sua unam vineam in villa que dicitur Soloniacus infra casam Sancti Petri que terminatur a meridie et a sero via publica Donationem istam confirmavit mater ejusdem Widonis nomine Raimodis et patruus ejus Lietzelinus Testes hujus rei sunt Gosfredus de Sancto Nicetio Elgaldus de Soloniaco