Charter Document - 02173282
Charter Number: | 02173282 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum esse volumus omnibus in Christo renatis quod ego Engelgardis pro salute anime mee et omnium parentum meorum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que michi hereditario jure contingunt scilicet Montgobet annuente et donum confirmante legittimo marito meo Richardo acceptis pro caritate L solidis a priore domno Warmundo ea scilicet ratione ut hec donatio inconvulsa in eternum permaneat et eandem terram undique sicut antecessores mei et ego post ipsos tenui sic rectores Cluniacenses et seniores ibi Deo servientes sine contradictione habeant Quod si quis ulterius calumpniari voluerit per potestatem repressus nullo modo prevaleat et datis pro injustitia duodecim libras auri ipse in inferno perpetuis tormentis mancipetur