Charter Document - 02173281
Charter Number: | 02173281 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sicut indubitanter fides fidelium credit et Salomon testatur Redemptio anime viri sunt proprie divitie si eas recte et fideliter dispensaverit Quapropter ego Adda femina ut Deus mei misereatur dono aliquid de hereditate mea Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum hoc est unum campum in parrochia de Maciaco terminatur ipse campus a mane via publica a meridie similiter via publica ab alia parte terra Sancti Petri Dono etiam unum pratum juxta rivulum qui vocatur Elna Hoc autem donum facio pro remedio anime mee et filii mei Letaldi qui hoc donum laudavit et hanc cartam fieri jusit