Charter Document - 02173278

Charter Document - 02173278


Charter Number: 02173278
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Acelinus miles de Masco et uxor mea et filius meus donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco et fratribus ibi Deo servientibus presentibus et futuris aliquam partem hereditatis mee que est in villa Kacala totum quod ibi habemus vel habere debemus donamus propter remedium animarum nostrarum vel parentum nostrorum ut nos recipiant in societatem et in benefactis eorum sive in loco sepulture ut sepiliant nos post mortem nostram in loco supradicto quod ita factum est Post dicessum vero eorum venit Vuichardus miles de Miciaco nepos supradicti Acelini et vi abstulit Sancto Petro et a loco Cluniacensi ipsam terram Igitur postquam ventum est ad [a]ures do[n]ni Odilonis abbatis habuit placitum cum eo atque ita definitum est ut supradictus abbas dimitteret terram et omnem servitium quod ipsa terra reddit Vuicha[r]do unum annum Post transacto vero anno ita definitum est ut sine ulla difficultate vel aliqua retinentia relinqueret Vuichardus servitium domno abbati et loco Cluniaco in perpetuum Post quod Vuichardus factum non tenens conventionem quam fecit aponens iniquitatem super iniquitatem ipsam terram dedit cuidam militi Aimino nomine in feudum Ipse autem Aiminus post mortem suam dimisit filio suo Hugoni Hugo vero recognoscens peccatum illorum quod fecerant nolens permanere in eo compunctus corde sive ut credimus a Deo inspiratus reddidit Cluniaco tali tenore ut in vita sua possideret et censum redderet omnique anno supradicto loco videlicet decem sextarios vini duodecim denarios VI panes IIII mitedarios de civada Omnia autem supradicta ego Hugo post mortem meam ex integro loco supradicto dimitto sine aliqua retinentia ut nullus ex heredibus meis vel parentibus meis ibi aliquid requiratur Si quis autem nostram donationem infringere voluerit vel vuerpitionem nisi ad satisfactionem venerit sit anathema maranatha Omnia vero que possidere sive tenere videbar in villa Kacala totum ab integro reddo videlicet campos vineas prata arbores servos et ancillas cultum et incultum sine ulla retinentia ut dent michi societatem et partem in benefactis eorum Accepi autem ego Hugo a fratribus Cluniacensibus et a Stephano decano de Caviniaco unum mulum cum sella et freno et triginta solidos denariorum de moneta Lugdunensi pro eo quod talem placitum feci eis S Hugonis qui hoc donum fecit et firmari rogavit S Dalmatii de Verned qui pro hoc placito X solidos accepit Sandaleni Jodmari de Peset Maioli de Vincella Stephani Niel Stephani de Peset Stephani de Anidelstos Girini de Elstols Stephani de Cassanias Gocmari de Cassanias Ardradi de Mont Faver Rolanni de Mont Alger Stephani decani Stephani Girardi Arleballi prepositi Petri prepositi Duranni presbiteri de Cavaniaco Lamberti prepositi