Charter Document - 02173274

Charter Document - 02173274


Charter Number: 02173274
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua agere bona valemus omni dilatione postposita operari non pigritemur facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et in presentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus Quia enim post mortem nil boni agere possumus opere pretium credimus antequam ad illud subtile et inconprehensibile ducamur examen occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus Quapropter nos duo fratres Hugo et Arlebaldus divini judicii severitatem pro nostrorum facinorum enormitate metuentes simulque de ejusdem judicis misericordia presumentes diabolo huic mundo principanti et mundo blandimentis fallacibus filios suos in interitu perducenti abrenuntiando pro animarum incolomitate nostrarum sanctissime conversionis habitum et christianitatis certissimum fundamentum secundum Beati Benedicti regulam elegimus et in perpetuum Deo auxiliante nos in hoc proposito perseveraturos spopondimus Et hujus gratia perseverationis Cluniacum locum religiosissimum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum adivimus et animas ac corpora Deo et sanctis apostolis donnoque Hugoni supradicti loci patri venerabili reddidimus Necnon quoque tam pro nostris quam pro parentum nostrorum animabus partem nostre hereditatis que est in villa que Mons nunccupatur supradicto loco tradidimus et in perpetuum habendam et possidendam absque ullius persone calumpnia vel contradictione concessimus tam in servis quam in ancillis tam in campis quam in vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus arboribus et omnino quicquid ibi habebamus et servitium quod ibi annuatim villani debebant omnia dedimus et transfundimus totum ab integro donamus laudamus et confirmamus Si quis autem hanc donationem [quod absit] infringere voluerit in primis iram omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum incurrat et anathematis gladio confossus nisi emendando resipuerit cum Dathan et Abiron quos terra deglutivit intereat et cum Juda traditore Domini et cum eis qui dixere Domino Deo Recede a nobis eternis incendiis concremandus in tormentis contabesscat S Hugonis qui hujus carte auctor et firmator extitit et firmari fecit et Arlebaldi fratris ejus qui similiter firmavit S Atanulfi et Hugonis consanguinei sui et Trobanni avunculi sui S Vuifredi de Mercant Stephani de Aristol Rolanni de Nontaniaco Bernardi de Vicursoni Berardi fratris sui Hugonis de Centarben et Girardi et Gotseranni Gotheranni de Centarben Qui huic donationi fautor et observator extiterit et quod pie factum est ex parte sua laudaverit et corroboraverit benedictionem et gratiam omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum necnon et sanctorum omnium sentiat et habeat et vitam eternam pro bone voluntatis exibitione suscipiat