Charter Document - 02173262
Charter Number: | 02173262 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Convenientia inter monachos Cluniensium et Hugonem de Buxeria in presentia domni Segaldi de malis consuetudinibus quas requirebat in terra Sancti Petri et pater ejus tenuit juste aut injuste videlicet Gausfredus nomine et filius ejus Hugo in servos et ancillas omnia vuerpivit ante domnum Segaldum et illas terras quas habebant monachi Sancti Petri ipso die omnia dimisit excepto illas consuetudines quas homines Sancti Petri recte et per usum faciebant ei per suam terram Ecclesiam vero quam vocant Juiliaco que est in honore beati Petri sicut domina Litgardis dedit Sancto Petro et ipsi similiter omnia ex toto dimisit Igitur elemosinam quam fecit frater ejus Jocerannus nomine et ipse firmavit et laudavit et illam consuetudinem quam ipse Jocerannus requirebat in manso de Noianto quam dimisit pro anima sua iste Hugo laudavit et corroboravit in tali convenientia ut monachi absolvant animam patris sui et suam et omnium amicorum suorum et dent ei partem et societatem in omnibus beneficiis jam dicti loci Testes sunt isti qui affuerunt videlicet Girbertus decanus Silvius monachus Achinus decanus Arleius decanus Wigo decanus isti sunt omnes monachi Milites vero qui fecerunt placitum isti sunt Constantinus de Maliaco Odulricus de Cluniaco Litcelinus et frater ejus Jocerannus de Saloniaco