Charter Document - 02173261
Charter Number: | 02173261 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac Redemptor noster compatiens humane nature ostendit qualiter per elemosinarum fructus possimus adipisci eterni regni aditum dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Aymo pro remedio anime mee dono et concedo unum curtilum in villa que dicitur Sarerias et omnia que ad ipsum pertinent videlicet ut usuarium in aquis in silva in pratis [habeat] homo qui super ipsum manserit et unum servum nomine Tetfredum cum uxore sua et infantibus suis et omnia que idem servus comparavit Hec omnia dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum Si quis autem contra hanc donationem ire voluerit iram Dei omnipotentis incurrat et pars ejus sit infernus Hujus donationis sunt testes Bragdingus clericus avunculus meus et fratres mei Maiolus Grimerius Rotbertus