Charter Document - 02173247

Charter Document - 02173247


Charter Number: 02173247
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim dum licet dumque tempus aceptabile atque dies salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua agere bona valemus operari non pigritemur facientes nostri eos debitores quos veraciter credimus nostris Deum exorare pro reatibus Quapropter noverint cuncti sub norma catholice fidei agonizantes quod ego Tetburgis dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in fine Cardoniacense in villa que dicitur Pradilis hoc sunt curtili tres in dominicatum cum omnibus appenditiis suis campis pratis silvis vineis aquis aquarumque decursibus quesitum et inquirendum totum ab integro excepto medio planto et tribus araturis de terra quas dono Ardinco et uni ex suis heredibus si legalis fuerit Et hoc eo tenore facio ut quandiu ipsi duo vixerint usum fructuarium habeant et post illorum discessum ad jam dictum locum perveniant Et in alio loco qui dicitur Montelio duas vineas Hec omnia dono ad predictum locum pro remedio anime mee ac senioris mei Oilardi et patris ac matris mee et omnium parentum meorum necnon omnium fidelium defunctorum et pro salute et incolumitate filiorum Dono etiam in predicta villa servos his nominibus Contaldum cum infantibus suis Gotmundum cum uxore et infantibus suis V Si quis autem hanc donationem a me libentissime factam scindere aut calumpniari voluerit primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum omnium incurrat et nisi ad emendationem venerit in perpetuum pereat Insuper coactus auri libras VIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Tetburgis que fieri et firmare rogavit S Narduini filii ejus S Girberti S Sendeleni S Warulfi S Odilonis S Alberici S Baldrici S Aymonis S Oddonis Data per manum Aldebaldi regnante Domino nostro Jesu Christo