Charter Document - 02173243

Charter Document - 02173243


Charter Number: 02173243
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia in hac presenti vita dum vivitur carere vitiis et peccatis omnino est impossibile placare districtum judicem per opera misericordie oport[et] unum quemque Quod perpendens ego Ascelinus nomine cum consilio uxoris mee et filiorum meorum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum medium plantum quod in terra Sancti Petri feci videlicet illam meam partem que mihi jure pro meis laboribus obvenit sed tali ratione ut quandiu vixero teneam et post mortem meam ad predictum locum absque ullius calumpnia perveniat Dono etiam quoddam pratum cum campo arabili simili tenore quo supra Terminatur vero pratum quod etiam in prato Unberti est situm a certio terra Sancti Petri a sero Sancti Vincentii ex aliis partibus silva publica Campus etiam ita terminatur a certio terra Briccii a sero Sancti Vincentii a vento Sancti Quintini Est autem hic campus cum predicto medio planto in villa Massiliensi Si quis hanc donationem voluerit contradicere perimatur eterna dampnatione hoc testamento salvo manente S Ascelini et Rainburgis uxoris ejus S Josberti et Andree filiorum ejus S Dodonis S Huberti S Waldrici S Mainboldi