Charter Document - 02173238
Charter Number: | 02173238 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint omnes sancte Dei ecclesie fideles tam posteri quam presentes quod Oudalricus de Belgiaco per hanc presentis scripture cartam in capitulo Cluniensi fratrum cetu coadunato reddidit atque laxavit Deo et sancto Petro in manu domni Hunaldi prioris V modios vini quos annuatim de obedientia Pronna capere solebat acceptis de pecunia Sancti Petri CCC solidis ejusdemque redditionis cartam ut stabilior esset manu sua super altare Sancti Petri posuit Hujus rei testes sunt Bernardus Artaldus Maiolus