Charter Document - 02173233
Charter Number: | 02173233 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint cuncti fideles christiani tam presentes quam futuri quod ego Petronilla dono Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum ubi preest domnus ac venerabilis abba Hugo quendam mansum qui de nomine arboris piri vocatur vulgo al Perer cum omnibus appenditiis suis Hoc autem facio consentientibus filiis meis Bernardo et Gaufredo necnon Emmena filia mea pro remedio anime mee et infantum meorum et omnium parentum meorum ut Dominus nos eripiat a penis inferni sed et tali tenore ut ipsi fratres me sepulture tradant sicut ipsam cui predictus pater societatem ipsius loci et omnium locorum ad ipsum pertinentium concessit