Charter Document - 02173230
Charter Number: | 02173230 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus tam futuris quam presentibus per hanc recordationis cartam notum esse volumus quod Rotdulfus et Petrus filii Warini de Bellaura venientes coram domno Hugone abbate ceterisque fratribus in capitulum Cluniense hanc conventionem fecerunt de terra illa quam pater eorum adquisierat de Sancto Petro ut medietatem fructus ipsius terre deinceps jam omni anno eidem Beato Petro ac supradictis fratribus consuetudinarie redderent hoc videlicet nihilque aliud interposito ut in morte si Cluniaco delati fuerint a fratribus pro caritate recognoscantur et sepeliantur Conventum est etiam ut post mortem ipsorum duorum Rotdulfi videlicet et Petri seu Hugonis filii ejusdem Rotdulfi suprascripta terra de qua loquimur absque alicujus querimonia Sancto Petro ex integro remaneat et nullus eam quasi hereditario jure de eorum genere ulterius requirere debeat Interim autem omni anno pro censu debent unum porcum de duobus solidis [] omnia que pro uno manducare debentur equaliter sicut pro illo alio manducare debent pro alia vinea