Charter Document - 02173228
Charter Number: | 02173228 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus Christi quod ego Tetbrannus et frater meus Ermenaldus pro redemptione anime Ayroardi consobrini nostri donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex hereditate nostra que est in pago Matiscensi in loco quem vocant Conflanc hoc sunt vinee prata campi cum omnibus que ad illum pertinere videntur exceptis duabus peciolis de terra que sunt in loco qui vocatur Nebrum Hec autem omnia supradicta tradimus ad jam dictum locum sine alicujus contradictione Quod si quis contradicere voluerit eterne subjaceat maledictioni S Tetbranni S Ermenaldi S Rotberti