Charter Document - 02173227
Charter Number: | 02173227 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quia in hujus vite miseria quisque mortalis inmunis non fit a delictorum noxa oportet pro viribus ut quod inconsulte commisit elemosinarum largitione redimat Quapropter noverint Christi fideles quod ego Gausmarus ob redemptionem anime mee dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum quandam vineam cum curtilo adjacenti in villa Marchisiaco et in pago Matiscensi Dono etiam ibidem aliam vineam quam a Constabulo digno pretio conquisivi Facio autem hanc donationem ea ratione ut quandiu vixero teneam et in vestitura singulis annis duos sextarios de vino persolvam Post mortem vero meam predicto loco Cluniaco remaneat sine ullius contradictione Et ut hec carta firma et stabilis permaneat manibus subterfirmavi testibusque idoneis roborandam tradidi S Gausmari qui fieri et firmare rogavit S Letbaldi S Guldrici S Rotberti S Constantini