Charter Document - 02173219
Charter Number: | 02173219 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Poncius et uxor mea Gondrada donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in villa Ipgiaco hoc est curtilum cum vinea ubi vocant ad Molnedum et terminatur a mane terra Rainaldi et Bernardi a meridie bosco a sero terra Airoardi a cirtio via publica Hanc autem donationem tali tenore facio ut quandiu vixero teneam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat Si quis autem contradictor extiterit non vindicet quod repetit sed hec donatio firma permaneat stipulatione subnixa et stabilis S Poncii et uxoris ejus Gondrade qui fieri et firmare rogaverunt S Ingelelmi S Aymonis S Silvii S Gonzonis S Otgerii Actum Cluniaco mense febroario feria quinta Balduinus scripsit