Charter Document - 02173218
Charter Number: | 02173218 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum pro certo constet nullum mortalium in hac vite miseria inmunem fore a diversorum noxa discriminum oportet unicuique pro posse largitorem fieri temporalium ut non solum liber esse valeat a delictis peccatorum verum etiam particeps existat eternorum bonorum Quapropter noverit omnis ecclesia fidelium quod ego Bernardus nomine jam ultimum anhelans spiritum dono bonorum omnium largitori Deo et Cluniensi monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato aliquid de mihi jure debita hereditate in Besorniaco sita videlicet unum campum habentem in longum perticas C et in latum novem et alterum campum in Arniaco habentem in longitudine perticas LX et in latum IIII Hec igitur do Deo et predicto loco Cluniaco ob anime mee redemptionem et corporis tumulationem sine ullius contradictione S Tedaldi filii ejusdem Bernardi qui ad vicem patris fieri et firmare rogavit S Ebrardi filii ejus S Tedrici S Leterii S Eldrici S Otgerii S Bernardi S Christiane uxoris ejusdem Bernardi S Johannis filii ejus S Constantini S Clementis S Tetcendis S Witburgis S Emme Actum Cluniaco die dominica