Charter Document - 02173211
Charter Number: | 02173211 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit cunctis christiano nomine insignitis quod ego Rotbertus in extremis immo in gravi infirmitate constitutus considerans pondus meorum peccaminum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonense in villa Biciaco nomine unum videlicet campum cum simul tenente in se prato qui terminatur a mane terra Sancti Mauricii desursum terra communi a sero terra Rotberti a cirtio rivo currente Dono etiam in alio loco in ipsa villa unam vineam que terminatur a duabus partibus terra Rotberti ab una fronte terra Sancti Petri ab alia via publica Hanc autem donationem in tali conventu facio ut quandiu vixero teneam et possideam Post meum quoque discessum habitatores prefati loci ex eis quicquid voluerint faciant Sed et in ipsa villa dono pro his in vestitura mansum cum vinea in ipso sita cingente in circuitu muro Sane si quis huic mee donationi calumpniam inferre voluerit omnibus maledictionibus que in libris divinis sunt dampnatus subjaceat atque nostra elemosina firma permaneat stipulatione subnixa S Rotberti qui hanc cartam fieri jussit et ipse firmavit S Lisane S Aldegardis S filiorum ejus S Fulcranni presbiteri S Rotberti presbiteri S Gunduini clerici S Tetgrimmi