Charter Document - 02173209

Charter Document - 02173209


Charter Number: 02173209
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Conditor et creator universorum Dominus ut ostenderet mortalibus quia de perituris et terrenis atque transitoriis rebus possint eternam ac perpetuam adquirere vitam dixit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Et Salomon Sicut inquit aqua extinguit ignem ita elemosina peccatum Quapropter ego Hugo maximam spem et fidutiam habens de Omnipotentis misericordia ac multum pertimescens et reformidans atrocissima inferni supplicia et perpetua tormenta ex toto ad sinum pietatis et portum misericordie confugio Et ut meum votum meumque de[siderium] perveniat ad effectum orationibus me attentius committere volo et desiderio Cluniensium fratrum quibus preesse et prodesse videtur domnus Hugo abba Et iccirco in ultima infirmitate positus trado ad ipsum locum partem aliquam de mea hereditate in villa que vocatur Artiaco videlicet tenementum Gislardi sive in campis sive in silvis et de porto tertiam partem