Charter Document - 02173207
Charter Number: | 02173207 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Refulgens Christi incarnatio salutifera qua minoratus paulo minus ab angelis ab arce patris ad nostram deveniens servilem amictus cinctorium patriam nec linquens supera conversari non erubuit in ima Igitur ego Gaufredus ut mihi pius ipse in suo adventu propitiari dignetur dono ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que resident in comitatu Augustidunensi in villa Molleto hoc sunt curtili duo cum superpositis et que ad ipsos pertinent cum campis pratis silvis aquis pascuis aquarumque decursibus totum a die presenti In villa etiam Montilio dono alium curtilum cum supraposito qui terminatur a mane et a certio via publica a medio die et a sero terra Hugonis faciantque post hunc diem quicquid facere voluerint Hanc autem donationem fatio pro anima etiam patris mei et matris mee omniumque parentum meorum ut eis Dominus propicietur Si quis vero contra hanc donationem garrire diaboli fascibus succensus temptaverit non ejus vox a quoquam suscipiatur immo cogente judice L solidos exsolvat cui injuriam intulerit S Gaufredi qui donum hoc fecit et firmari peroravit S Blismodis uxoris ejus