Charter Document - 02173205
Charter Number: | 02173205 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit fidelibus cunctis tam presentibus quam absentibus infra matris ecclesie gremium ubique terrarum degentibus qualiter ego Eva femina genere nobilis vendo trado atque transfundo monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii unam vineam que mihi tradita fuit in dotalitium a marito meo ut faciant ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint habendi vendendi donandi seu commutandi licentiam et accipio ab illis pro vinea supradicta inter vinum et annonam duos modios Residet autem ipsa vinea in comitatu Matisconensi in villa cui vocabulum est Vallis et terminatur a mane de ipsa hereditate a sero via publica a meridie terra comitis a certio de ipsa hereditate Sane si quis aut ego aut ullus propinquorum meorum vel aliqua subintroducta persona contra venditionem istam aliquam inferre calumpniam voluerit non quod repetit vendicare valeat sed iram Dei et apostolorum suorum Petri et Pauli incurrat quin quin cogente juditiaria potestate cui litem ausu temerario intulerit auri libram coactus persolvat Et postea venditio nostra rata et inconcussa per evum stipulatione subnixa consistat S Eve S Aalardi qui fieri et firmare rogavit