Charter Document - 02173202

Charter Document - 02173202


Charter Number: 02173202
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam absentibus quod ego Bernardus de Maleg recognoscens me multum peccasse contra Deum et sanctos ejus ideo pavore perterritus derelinquens hujus seculi vanitates accipio habitum sancte religionis in loco Cluniaco seculo penitus abrenunciando pro vite eterne desiderio cui domnus Hugo abba prodesse magis quam preesse divina clementia disponente videtur et dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et prefato loco fratribusque ibidem Deo servientibus presentibus et futuris unum clausum de vinea et arbores que ibi sunt in villa que dicitur Maleg quem tenet Durannus medietatem de omnibus que in eadem vinea accipiebam servitium quoque quod Durannus mihi reddebat sicut ego videbar habere totum ab integro dono laudo supradicto loco Si quis autem hanc donationem infringere voluerit nisi cito resipuerit Dei iram et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat S Bernardi qui donum fecit et testes firmare fecit S Nocherii fratris sui S Bernardi atque Ansedei fratrum suorum S Constantini avunculi sui