Charter Document - 02173201

Charter Document - 02173201


Charter Number: 02173201
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Priscorum patrum usu edocemur auctoritate informamur ut ea que in presenti agere videmus ne in posterum futuros lateant litterarum vinculis committere debeamus neque successione vel decessione umquam valeant variari Quamobrem omnibus esse volumus notum noticiam verpitionis quam fecerunt Folcrannus et Leotbaldus filii Helionis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo de quadam terra que in duas videtur esse partes divisa Pars una in villa cui dicitur Masiriacus alio vero pars est circa Siccam Vambre Hec omnia pro amore sancti Petri verpivimus et pro animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum quatinus omnipotens Deus per inmensam suam clementiam nos gaudiis electorum suorum frui faciat