Charter Document - 02173199
Charter Number: | 02173199 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum omnibus hominibus tam presentibus quam absentibus sit quod ego Vuichardus presbiter de Castello derelinquo hujus seculi vanitates pro desiderio regni celorum accipiens sancte religionis habitum in monasterio Cluniacensi pro peccatis meis ut possim habere partem et societatem cum Dei electis in regno celorum et dono Domino Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco supramemorato cui domnus Hugo abba magis prodesse quam preesse videtur fratribusque ibidem Deo servientibus presentibus et futuris dono ego supradictus Vuichardus unum mansum in villa Bieriasi quem tenet Bernardus villanus cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus et cum omni censu quem mihi per unum quemque annum reddebat id est sex denarios et tres panes tresque gallinas duo quoque sextaria vini et omnia quecumque ibi volebam accipere totum ab integro dono laudo et transfundo ad supradictum locum Si quis vero hanc donationem diaboli fascibus inflamatus evertere conatus fuerit gladio anathematis feriatur nisi ad satisfactionem pervenerit Quod vero ratum et inconcussum per evum permaneat propria consignavi manu testibusque roborandam contradidi S Vuichardi qui hoc donum fecit et firmare rogavit S quatuor fratrum meorum nomina quorum sunt hec Ornadus Bernardus Hugo Rodbertus