Charter Document - 02173196
Charter Number: | 02173196 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus noster Jesus Christus humanum cupiens a diaboli laqueis genus eripi a quo per primum hominem captivum detinebatur nova mandata preposuit contra insidias illius quibus ad misericordiam denuo reparetur dicens Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Quamobrem omnibus in unitate christiane fidei degentibus presentibus et absentibus pateat quod ego Stephanus de Saliaco cum fratribus meis Hugone et Gaufredo cognoscentes divino igne conpuncti nos multum a principio contra christianitatis nostre professionem egisse atque penas eterni ignis evadere cupientes donamus Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo fratribusque Cluniacensis monasterii aliquit ex facultatibus nostris pro animarum nostrarum remedio unum curtilum in villa cui vocabulum est Crosiacus et similiter unum pratum in villa que Chiminiacus nuncupatur necnon et unum campum cum condamina quadam eo scilicet pacto ut qui hec tenuerit cursum habeat in silvam absque ullius calumpnia sive aliqua consuetudine quam cuique mortalium faciat