Charter Document - 02173194

Charter Document - 02173194


Charter Number: 02173194
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum omnia orta occidant auctaque senescant temporalia quoque more aque fluentis retrorsum ultra dilapsam undam non retorquentis celeri lapsu inreparabiliter defluant preclaraque facies et honor glorie mundialis precipue fallaces divitie preter hoc vis corporis aliaque hujuscemodi brevi tempore in dies dilabi videantur opere pretium est animam autem aut eternam exercitatione virtutum preclaram Deo reddere aut munificentia elemosinarum temporalia pro eternis dare pauca pro magnis commutare sua Christi pauperibus pro eterne vite desiderio factis tribuere ea deserendo quatinus una cum eis mereatur gaudia celorum possidere Igitur ego Arbertus hoc succensus desiderio cognoscens me male vitam duxisse meam divina gratia me visitante Deo satisfaciens dono apostolis sanctis Petro et Paulo aliquit ex rebus proprietatis mee que sunt site in pago Maticensi in villa cui dicitur Montesono hoc est unus curtilus cujus termini sunt hi a mane terra Sancti Stephani a meridie terra Ledendi a sero ipsa hereditas a certio terra Ermendrade Item in eadem villa medietatem unius prati dono quod a mane juxta terram de Mediolano terminatur a certio et a sero similiter a meridie terra Vuinierii et campum unum a mane terram Sancti Stephani terminantem a meridie terram Mediolani a certio et a sero de ipso donatore qui vulgato nomine vocitatur ad Equales videlicet medietatem Infra has terminationes dono prefato cenobio pro anima patris mei et mea ut a die presenti et deinceps ejusdem loci predicti rectores quod eis visum exinde fuerit faciant absque ullius calumpnia Actum est hoc Cluniaco publice Si quis vero calumpniam aliquam contra hoc donum diabolico excitus stimulo temptaverit inferre Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum iram incurrat parsque ejus sit cum Juda Domini proditore et Dathan et Abiron et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis nisi ad condignam pervenerit emendationem S Arberti qui donum hoc fecit et firmare rogavit S Anselmi presbiteri S Vuinerii S Ledendi S Arlebaldi S Gausberti