Charter Document - 02173189
Charter Number: | 02173189 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris de quodam milite nomine Anseide qui tantum dedit Sancto Petro de terra et de vinea et de prato in villa Maciaco ad locum Cluniacum pro remedio anime sue ubi duos mansos habere potuerit hoc est terciam partem de una condamina que est juxta forest Maciaco et terciam partem in duas cumbas que sunt juxta condaminam et a pascua que est in ipsa villa in unum campum terciam partem juxta pascua et unum clausum totum qui est subtus Sorel a monte Maciaco et prope clausum unam rasciam que a Casals vocatur et unam condaminam que est a fonte Maina terciam partem usque in viam publicam juxta pratum et in alio prato juxta rivum Oblatum similiter terciam partem Item quoque in una broxia que vocatur Sorol totam terciam partem et usariam per totum Totam cartam istam laudavit Anseidus affirmando quod nemo huic dono suorum parentum calumpniam aliquam inferre presumat quod si quisquam fecerit gladio anathematis nisi resipuerit feriatur S Anseidi qui hoc donum fecit et rogavit firmari S Bernardi S Isengardi S Vualterii S Vuilelmi