Charter Document - 02173186
Charter Number: | 02173186 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam cuncta que in presenti gerimus transitoria ac caduca esse videntur non profutura sese diligentibus immo nocitura quos sibi allicere possunt ac ad inferos eos missura ideo oportet statuere quoddam quod eternum ac ratum consistat per evum ac proficiat illud statuentibus Proinde ego Rolendis femina meorum perpendens sarcinam peccaminum gratia Christi me visitante metuensque ultimum juditii diem penasque ignis inextinguibilis mortis terrore perterrita dono Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis pro remedio anime mee que sunt site in pago Matisconensi in agro Rufiacensi in villa Lornant videlicet campum unum a mane terram Ocdelonis terminantem a medio die terram Sancte Marie a sero Isenbranni a certio juxta terram Sancte Marie et habet in fronte perticas XIIII et in longo XX Item in eadem villa peciolam unam de vinea conclusa ex omnibus partibus terra Sancti Petri ut ab hodierna die et deinceps ejusdem loci rectores quod illis ex his placuerit nemine contradicente faciant Si quis vero heredum aut coheredum aut aliqua subintroducta persona diaboli fascibus succensa [quod minime evenire speramus] aliquam calumpniam inferre temptaverit non valeat sibi vendicare quod repetit sed cogente juditiaria potestate auri libras tres cui injuriam intulerit persolvat et ista donatio a me facta ultronea stipulatione subnixa firma et inmobilis perhenniter perseveret Actum est hoc Lordono publice S Rolendis que hanc donationem fecit et firmare rogavit S Odonis S Thedaldi S Vuiberti S Ansedei S Algausi