Charter Document - 02173184
Charter Number: | 02173184 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Si quis desiderans esse consors electorum Dei sua pro ejus amore relinquentium non et ipse differat adimplere quod Dominus in evangelio ammonet dicens Si quis amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus Unde ego Artaldus de Gunziaco divinis parere cupiens preceptis videns meorum enormitatem peccatorum atque ideo seculo penitus abrenuncians pro eterne vite desiderio sumpsi in monasterio Cluniacensi religionis sancte habitum videlicet deinceps ibidem sub Sancti Benedicti regula vita mihi comitante militaturus Ubi quosdam servos quos jure hereditario possidere videbar reliqui Girbertum scilicet nomine et Gundricum cum ceteris quoque pertinentibus Quod est tempore Hugonis abbatis factum et tunc temporis existente Oddone priore