Charter Document - 02173183
| Charter Number: | 02173183 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1049 - 1109 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sicut fides christiana indubitanter tenet et credit ita Christi benignitas tribuit ac humane fragilitatis casibus consulit fidenter ut ex temporalibus rebus gloria supernorum civium mercetur Quamobrem ego in Dei nomine Helduinus reminiscens peccatorum meorum atque expavescens extremi diem juditii ac post de Christi bonitate et misericordia cogitans ac confidens dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in quorum honore Cluniacense monasterium constructum ac dedicatum esse cernitur pro eterne vite desiderio et pro anima patris mei matrisque omniumque parentum meorum ecclesiam que dicitur Jussiaco illud videlicet feudum quod Rotbertus presbiter tenet ea scilicet conditione ut a presenti die et deinceps prefati loci rectores quod illis utile visum fuerit nemine contradicente faciant
