Charter Document - 02173181

Charter Document - 02173181


Charter Number: 02173181
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quos Christi amor de animarum salute cogitantes copulat dignum fuit sub unius tituli stilo comprehendi Proinde notum omnibus infra sancte matris ecclesie gremium degentibus ubique terrarum sit quod ego Theotbaldus miles de Rotiliaco cum Gualterio cognomento Berg filio Oddonis de Domo Martini nepote meo atque Humberto milite de Rotiliaco donamus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo in quorum honore supradictum cenobium noscitur esse dicatum hunc servum nostrum nomine Ingelbertum cum uxore sua ac filiis et filiabus Hoc autem donum actum est publice apud Sanctum Triverium presente domno Humberto Cluniacensis ville decano Deinde apud castellum quod Bellum Forte nuncupatur coram domno Johanne monacho qui eo tempore caldariis salinarum supradicti monasterii preerat laudaverunt ipsum donum Vuido [miles] cognomento Ruilat et uxor ejus Beatrix nomine necnon etiam tres filie ejus domni Gualterii militis de Rotiliaco quarum nomina hec sunt Aldesmaida Agnes atque Agia pro anima supradicti Vualterii patris sui Insuper etiam Vualterius cognomento Berg supra jam nominatus dedit eidem monasterio partem suam quam habebat in quodam servo nomine Constantino Hoc itaque donum pro salute animarum suarum cuncti fecere et ut participationem haberent in omnibus benefactis supradicti monasterii in elemosinis scilicet orationibus missis psalmis Christo annuente qui vivit et regnat in secula seculorum Amen