Charter Document - 02173180
| Charter Number: | 02173180 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1049 - 1109 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto ac exorabili loco Cluniensi cenobio nos igitur in Dei nomine Bernardus et Ubertus filii Gisonis cupientes redemptionem anime ejus donamus aliquid de rebus nostris pro ejus anima jam prefato loco que sunt site in pago Maticensi in villa Dunziaco hoc est vineam unam indominicatam que terminatur de uno fronte juxta terram Aigleni de alio autem juxta terram Achardi et de alio secus terram Sancti Petri a mane via publica ita vero concedo ut a presenti die et deinceps rectores ejusdem loci quod illis visum fuerit faciant S Bernardi atque Uberti qui firmare rogaverunt S Duranni S Achardi S Ildini S Arlei S Vuini S Aydoardi Actum Cluniaco publice
