Charter Document - 02173176

Charter Document - 02173176


Charter Number: 02173176
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnipotens clementia Christi postquam invidente diabolo per inobedentiam a patrie celestis dignitate ceciderat nostre conditionis fragilitas carnis infirmitate velata ad nos venire dignata miseriis humane conditionis conpatiendo multimoda mortalibus tribuens beneficiorum suorum carismata inter alia ei concessa a sue divinitatis potentissima gratia hoc quoque tribuere dignatus est videlicet ut de temporalibus bonis unicuique sibi ab eo concessis valeat quisque fidelium optinere permansura et perpetua gaudia His et hujusmodi mandatis roboratus dominicis ego Bernardus miles laudo et confirmo donationis hujus cartam quam frater meus in extremis positus nomine Wido Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo dedit monachisque Cluniensibus ad habendum et possidendum contradidit Est autem carte hujus donatio talis quatinus per eam teneant omnia infra subjecta clausum videlicet de vinea prope ecclesiam Sancti Jengulfi situm qui terminatur desursum via publica de alia parte rivo currente de aliis duabus partibus terra Sancti Jengulfi Dono etiam in alio loco forenstem de bosco unam quam Ledbaldi vocant sicut via vadit currente juxta ipsam rivo Dono etiam partem de cellariis in burgo Sancti Jengulfi que nobis ibi veniebat et tantum de terra supra quantum ad cellarios eis facere placuerit Hanc cartam donationis quam frater meus Wido fecit ego Bernardus frater ejus laudo et confirmo et contrado ad supradictum locum Cluniacum sicut superius scriptum est pro anime ipsius et mee et omnium parentum meorum sive omnium fidelium defunctorum salute S Bernardi qui hanc cartam fieri jussit et ipse firmavit S Leotbaldi presbiteri S Aymonis S Bernonis